monumenta.ch > Plinius > sectio 82

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 18, 81
{XIX} Frumenti genera non eadem ubique nec, ubi eadem sunt, isdem nominibus. volgatissima ex his atque pollentissima far, quod adoreum veteres appellavere, siligo, triticum. haec plurimis terris communia. arinca Galliarum propria, copiosa et Italiae est, Aegypto autem ac Syriae Ciliciaeque et Asiae ac Graeciae peculiares zea, oryza, tiphe.